miércoles, 17 de septiembre de 2008

PENSA INTERACTIVA

Estoy desarrollando una serie de ejercicios online para el método Lingua Latina per se illustrata de H. Orberg.
La finalidad es hacer un repaso del vocabulario y de la gramática al final de cada Capitulum.
A medida que vaya creando más los iré subiendo.

Os dejo el enlace. http://www.domusclassica.es/interactiva/index.htm

Un saludo,

Alejandro

LVDI TOTI NOSTRI SVNT

A paulo decem amplius annos, omnis geographia Hispanica, illa antiqua Hispania Romana, sic profecto exornatur: Romana.
Ab omnibus Ludi Scaenici Emeritenses noti sunt, in quibus, quodam modo, non tantum ludi scaenici Athenienses aut Romani, sed etiam opera a mythologia afflata, ludi saltatorii, musici et recitaciones poeticae rediguntur ostendunturque.
Sed etiam, et ecce res noua, ex universitatibus scholisque coepit fauere diversos motus ad vitam Athenarum Romaeque antiquarum recreandam atque ad eas nos transvehendos.
A doctrina culturae Graecae et Romanae propter LOGSE orta, factum est initium ut multi magistri omnis orbis Hispanici inveniant modum ad discipulos in maiorum vitam transvehendos. Certum quod Graecia et Roma eos vocent, sed etiam certum quod societates Graecam et Romanam recreare et revivere in ipsa persona amplius centum mille discipulos non modo subigat sed etiam fascinet et stimulet et prehendat et modo praesertim interactivo educat.

Complutum, Hispalis, Tarraco, Emerita Augusta, Segobriga, Saguntum et cetera omnes annos Ludos iuuenibus Graecos et Romanos accipiunt et est eius finis inter iuvenes studentes culturam Graecam et Romanam prospicere pro litteratura et teatro et fabulis, ampliare eius cognitionem ad firmitatem eius animi comprobandam, simul cum alias idoneas promovere virtutes sicut relationem inter discipulos de diversis scholis, laborem catervatim, provectionem artis scaenicae atque venerationem, curam et, quid non, admirationem et gaudium partis vernaculae notissimi nostri patrimonii.

Princeps horum ludorum, sine dubio, sunt Ludi Scaenici et eius praxis est lectionem magistralem theatri perfecti quod opus est praeparationem didacticam -Pérez Muñoz aedilis culturae Emeritae Augustae curiae inquit- simul cum immersionem ex discipulis in vita hominum Antiquitatis, res quae his ex ludis ad theatrum magnificandum facit festivitatem amorem et vocationem ergo ludos scaenicos promoventem, pariter ac gesta principio est.
Aprile et Maio huius anni, Emerita Augusta et Caesaraugusta et Segóbriga et Clunia et Tarraco et Baelo Claudia et Malaca et Portus Victoriae et Gigia et Pompaelo et Baleares et Lucus et Bilbo fuerunt sedes quae rursus viderunt quomodo in ipsarum theatris (et interdum in veris theatris Romanis) Euripidis, Aristophanis, Sophoclis aut Plauti opera pergerent tribuere fidem morales et didacticas theatri Graeci et Romani virtutes duo post mille annos pergere praesentes esse atque ipsorum manifestationes adversus bellum, ipsorum carmina pro pace et ipsorum argumenta amatoria pergere existimari sic universales ut non sit qui effictus non se habeat.

Praeterea, Sagunti et Tarracone veri cycli culturae Gracae et Romanae habentur in quibus adest occasio discendi et ludendi. Alia per explicationes omnis scholae; alia per artificia et in laboribus et in ludis et in exhibitionibus vertentia.
Et Ludi Saguntini et Tarraconenses significantia temporis prioris per historicas recreationes, mithologiam, scientiam scrutatam et techynologiam antiquas docent, sed etiam per alias scientias velut epigraphiam, rem coquinariam, vestes et accesoria, tessellas et consecutionem temporis. Et hoc anno magnam novitatem: scholas et medicaminibus faciei et officinae fucatarum comarum et magiae et mathematicae et rei athleticae et alteram cum amplius CLVIIII ludos paratos ad discendum sicut pueros abhinc XX saeculis ludere.
Et quoniam electoralia tempora vix vivimus, etiam habita est recreationem quae explicabat quomodo electiones municipales Romae tenerentur et in parietibus a punctionibus, sicut ea a scortis integrata, scripta sunt res quae pro candidatis et in eos opinarentur.
Si prospectum Europaeum aut et mundialem animadvertimus, nullas inveniemus gentes quae sic culturam Graecam et Romanam celebrant nec vulgant: tantum est Hispania unica regio quae nunc hunc novum culturae Graecae Romanaeque ortum excitat.
Ideo firmiter dicere possumus: ludi toti nostri sunt.